
Baracus Obama concurret
Saturni die proximo Hilaria Clinton coram fautoribus suis nuntiabit se a certamine praesidentiali recedere et ipsos exhortabitur, ut aemulum suum Baracum Obama ut candidatum sustineant. Qui abhinc cum Johanne McCain de magistratu supremo Civitatum Americae Unitarum contenturus est. Disputatio de candidatura democratica his diebus tantum desinit, quod Hilaria recedere noluerit ut quam maximam potestatis in factione democratica sibi compararet: quae nunc putatur se ut praesidentem vicariam aut magni momenti ministram proposituram esse, quo pacto suffragia et laborem fautorum suorum candidato democrati

Suffragia praesidentialia mense Novembri proximo habebuntur.
Scripsit Herimannus Novocomensis - 06/06/2008 01h52
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada